- ANNATAE
- ANNATAEdicuntur in Communione Romana dimidium annui proventus, fisco Apostolico, ut vocant, pendi solitum, ab omnibus iis, qui sacerdotium, vel beneficium aliquod Ecclestasticum consequnntur. Harum primus auctor Bonifacius IX. fuit, vel, ut alii volunt, Iohannes XXII. Vide Blondum et Platinam, qui addunt, inventum hoc Pontifices, non minus Christiani orbis, quam Urbis dominos reddidisse. Polydorus Virgil. l. 8. c. 2. earum originem altius arcessit, etsi non neget, vectigal hoc a Iohan. et Bonifacio supra dictis promulgatum et publicatum esle. Admiserunt tum hanc consuetudinem omnes, praeter Anglos, qui id de solis Episcopatibus conceslêre. Damnatae sunt postmodum in Basiliensi concilio Sess. 21 Carolus VI. quoque Galliae Rex illas e regno exportari inhibuit, Paul. Aemil. l. 10. Histor. Vide plura apud Claudium Espensaeum, in Epist. ad Tit. c. 1. p. 68. Guil Budaeum l. 5. de Asse. Catdin. Cusanum de Concord. Cathol. l. 2. c. 40. Nicol. de Clemangis, Archidiaconum Baiocensem, de Annatis non solvendis. Duatenum l. 1. de sacris Eccles. Min. c. 6. Tandem Marcum Ant. de Dominis, l. 9. de Rep. Eccl. c. 9. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.